Die Brüder Hupert und Isanbert schenken ihren ererbten Besitz zu Tuttlingen, mit Ausnahme der Hälfte einer Mühle und einer Wiese und mit Vorbehalt der Wiedereinlösung , an Sanct Gallen.
Datierung: 797 07 30
Ausstellungsort: Constanz
Nos vero in Dei nomine Hupertus et Isanbertus, secundum carnem germani, tradimus atque transfundimus ad monasterium sancti Gallonis quicquid in Tuttiliningas visi sumus habere, omnia ex integro, sicut a fratribus nostris in portione visi sumus accepisse, cum domibus, edificiis, mancipiis, terris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, ingressus et egressus vel quicquid dici aut nominari potest, excepto mediam partem de uno molendino et unum pratum situm secus casam Herimari, quod fratribus nostris dimisimus, reliqua vero omnia, sicut supra nominata videntur ad supra nominatum monasterium volumus esse donata in ea quippe ratione, ut quando nostra voluntas fuerit eas res ad nos recipere solvamus ad partem ipsius monasterii XXX solidos in redemptione; si autem evenerit, ut hoc ambo pariter non faciamus, tunc qui e nobis reversus fuerit faciat. Et si in militia qualibet patria militaverimus nobis Deus locum dederit, ut ipsis rebus non indigiamus, tunc ad ipsum monasterium, sicut a nobis definitum est, omni deinceps tempore firma stabilitate concessa debeant permanere Si quis vero huic voluntati nostrae per quibuslibet adinventionibus tergiversator extiterit et hanc cartam donationis violare conatus fuerit affectum quem incoavit non obteneat et in aerarium regis persolvat CC solidos auri et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inlibata permaneat cum stibulatione subnexa Actum in urbe Constantia publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum † Huperti et Isanberti auctorum. sig. † Podal. † Engilhart. † Uadalhart. † Ermenolt. † Uadalrih. † Hiltibreht. † Keilo. † Erchanvred. † Eccho. † Puaso. † Eccho. † Hacco. † Woffo. † Amalbreht. † Liutpreht. † Eburini † Wolvolt. † Hiltibreht. Ego itaque Mauvo rogitus anno XXVIIII Caroli regis, die dominico, III kal. augustas scribsi et subscribsi.