Hiltine überträgt eine Hube in Wihtraha, 4 Juchart Ackerland, 1 Juchart Wiesland und einen Theil eines Weinberges zu Merzhausen an Sanct Gallen; seinen übrigen Besitz in Merzhausen soll sein Sohn Irpfinc ohne Zins besitzen.
Datierung: 790 11 08
Ausstellungsort: Wittnau
Ego in Dei nomen Hiltine tractans pro anime meae salutem. Idcirco talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad monasterium sancti Gallonis condonare deberem, quod et ita feci Et hoc est, quod trado in pago Prisigauia in loco, qui dicitur Wihtraha, id est unam hobam ad ipsum monasterium perpetualiter, et ad Merishusum IIII iuchos de culta terra et unum iuchum de prato et unam partem vineae similiter statim ad ipsum monasterium possedendum Reliqua vero omnia, quicquid ego ibidem in Merishusum visus sum habere, volo ut habeat filius meus Irpfinc, excepto sex iuhos de agro et duos iuchos de prato et una ancilla nomine Altradam cum tres infantes; haec habeat predictus filius extra censum. Reliqua vero omnia, sicut supra dictum est, quod ego in Merishusum visus sum habere, id est terris, domibus, edificiis, mancipiis, pratis, pascuis, vineis, silvis, aquis aquarumve decursibus vel quicquid de meo iure ad predictam marcam pertinere videtur filius meus Irpfinc annis singulis ad ipsum monasterium cum censo proserviat, id est aut XX modios curiales inter frumento et segale aut XX siclas curiales de vino aut certe tres untias de argento, unum de his tribus preciis annis singulis ad ipsum monasterium inde restituat, similiter et agnitio eius post eum Si autem evenerit, ut absque liberis de hac luce discesserit, tunc ipsae res ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel quilibet persona contra hanc cartulam venire aut eam infrangere conaverit affectum quem incoavit non obteneat et in erarium regis prosolvat DC solidos auri et insuper ad ipsum monasterium duplam repetitionem restituat et quod repetit evindicare non valeat, sed haec presens carta omni tempore firma et inviolata perduret cum stipulatione subnexa Actum in Witunauia publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Hiltini auctoris, qui hanc cartam fieri atque firmare rogavit. sig. Irpfinc filii eius consentientis. † Hiltrati advocati. † Otilonis. Tuatonis. Wirdinc. † Pernharti. † Otmari. Agini. Hiltigeri. † Tessilonis. Madalberti. Ego itaque Plidolf rogitus anno XXIIII Caroli regis, die martis, V. id. novemb scripsi et subscripsi, sub Oadalricho comite