Gebalinda überträgt ihren Besitz in Löhningen an Sanct Gallen.
Datierung: 779 07
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Venerabilibus in Christo fratribus seu pro Christo peregrinantibus iohannis episcopus et abba una cum monachis suis sub norma sanctae regule beati Benedicti constitutione degentibus in monasterio sancti Galli confessoris seu sanctae Mariae semper virginis, que est in pago Arbonense Gebalinga, filia Maginberti Canonica scriptura et antiqua legum auctoritas vel principum decreta sanxerunt, ut unusquisque dum manet in corpore de propria, quam possedit facultatem, voluntatem suam litteris inserat, ut perennis temporibus inviolata permaneat, quia nihil valet cuiquam lux fugitiva, nisi quantum poterit de presentia mercari aeterna Ideo ego iam dicta Gebalinda cogitavi aeternam retributionem dono a die presente quod in perpetuum esse donatum volo ad ipsa casa Dei iam dicta, id est loca nominata Loninga, omnia quicquid in eodem loco vel ubicumque visa sum habere de meis propriis facultatibus, omnia haec trado in dominatione sancti Galloni confessoris seu eius rectoribus, ut post hunc diem potestatem habeatis omnia quicquid exinde pro utilitate monasterii ipsius facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem faciendi in ea vero ratione, ut ipsas res sub usufructuario mihi habere liceat et annis singulis censum exsolvam, id est XII maldras de pracae et duas maldras de frumento et duas friskingas tremissas valentes. Et si post discessum filius meus vult similiter proservire, licentiam habeat usque discessum eius Hec quoque epistula traditionis omnique tempore firma et inviolata permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio puplice, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Gebalinda, qui fieri rogavit. sig. Maginbertus, genitori sua. sig. Widberto. sig. Baldvino. sig. Gaozberto. sig. Waniloni. sig. Gundberto. sig. Witbert. sig. Hildirich. Haec omnia, quod supra scribere rogavimus, sine ulla contradictione habeatis in ea ratione, ut numquam mutetis alium dare nec minuare nec vindere, sed sit stabilis ad ipsa loca sancta Et si hec neglegitis, revertat ad heredem proximum Data quod fecit mensis iulius anno XI rege nostro Karolo. Ego Alboinus rogitus scripsi et subscripsi