Agylolf und seine Gattin Teotperga nebst seinen Söhnen und Enkeln schenken (übertragen?) Hörige in Marchthal, Thalheim, Datthausen, Alt-Steusslingen und Kirch- oder Alt-Bierlingen an Sanct Gallen.
Datierung: 776
Ausstellungsort: Kloster Marchtal
In Christi nomine. In honore sancti trinitatis Contextum vel commemorationem adque requiem facimus animae nostrae post transitum parentum nostrorum, que in Marhcthala monastirii construere. Caput quidem fuit Halaholfus et Hitta sive Hildiberga coniuge sua et nos filii ipsius adque nebutes ipsius ego quidem Agylolfus et coniux mea Teotperga vel filii sui et germanus suos, Asulfus cum uxore sua Hildilenda vel filias suas, item vero Wolvinus et germanus suos Bertoaldus, nepotes ipsius. Donat igitur Agylolfus in ipsa curte colonicas duas Erfones et Sandratus cum omnibus, que eis apertenet ex omnibus ex integrum; donat igitur item Asulfus in vico, que appellatur Thalahaim, colonicas duas, id est Ragynulfus et Hariratus cum omni adiecentias eorum ex omnibus ex integrum; donat igitur Vulvinus in vico Tatunhusum colonicas duas, id est Baltfritus et Achilmunt cum omnes adpertenentias eorum ex omnibus ex integrum. Istud, que superius scripsimus, confirmarunt et donarunt filii adque nebotes, item colonicas, que dedit Alaholfus et Hitta sive Hildeberga in ipsa curte colonicas tres his nominibus: Hattone et Fagynulfus et Haimulfus cum omnes res eorum tam de servus sancti Michahelis, qui ibidem adpertenent, Adalario, Amanulfu, Winidulfu, Condvinum; tam de sancti Martini in Stiozaringas, qui ibidem adpertenent colonicas ...... cum omnia, que ibidem adpertenent Wizone et Perso; item Pilaringas sancti Martini colonigas II, Tita, Cherilo, qui ad Marhctala pertenit et omnibus ex integrum et vel coniuge sua, campis, pratis, casas cum casalis, aquis, silvis. Quantum ad nos pertenit in omnibus convenentiae nostre adque rogidi vel sublimis pedimus, hec omnia, que superius diximus, ad monasterium sancti Gallonis tradimus adque transfundimus vel eorum dominius ad regulam confirmandam esse petivimus, ad Marthala monasterii capud vel dominius esse debeant eorum anima, qui hunc monasterium sancti Petri construxerunt, orrare debeant Et si quis, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut ullus de heredibus nostris seu quislibet persona, qui contra hanc cartola donationis ire vel inrumpere voluerit, si se emendare noluerit, incurrat in iudicium Dei et cartola ista firma et stabilis permaniat stipulatione subnexa Actum in monasterio ipsius Marhctala, quorum praesentibus hic signacula contenentur Signum Agylolfo comite et Asulfo et Wolvino et Berthoaldo et nepotis eorum, qui hanc cartola fiere et firmare rogaverunt. sig. Amalperto. sig. Grimberto. sig. Manacaldi. sig. † Landoaldi. Ego ac si indignus Laurentius presbiter rogitus et petitus scripsi et subscripsi anno VIII Karoli regis.