Ruotah erbaut zu Ehren des heiligen Gallus eine Kirche in Willmandingen und stattet dieselbe mit Gütern und Hörigen aus.
Datierung: 772 07 10
In Dei nomine Ego Ruothaus complacuit mihi, ut aliquam basilicam aedificarem in honorem Dei et sancti Galloni, quod est constructa in pago Burichincas, in villa Willimundincas, quod ita et feci Et dotavi eam casatibus VIII et similiter hobas XII et mancipia denominata Arichiso et uxore sua Adtane, Teuttulfo et uxore sua Ratbergane et filio suo Ruodulfo, Aricarno et Ruodnig, Leutnig, Blitilde, Trudulfo et Moterane, Amulfrede, Ricario, Teutrude, Wolmaro, Teutcario, Uttono et Ahicono, Trudlinde, Volflinde, Autmanno, Leupagde, Uraldo, Lollane, Altmanno, Volcamanno, Wolfagde, Routmanno, Leubo, Hinolobe, Agde, Ahalagde, hoc sunt XXXI Et ipsis teneatis et possedeatis hac die praesente, et quia supra diximus, superius nomina ad ipsum monasterium firmiter omnia haec tradita sint. Et si me vivente ipsi monachi sancti Galloni possedeant, pro animae meae firmiter haec omnia tradita sint Ruotahi, qui hunc testamentum fieri rogavit. † Bleon. † lssinberti. † Welandi. † Warilandi etc. Ego enim Hupertus presbyter scripsi et subscripsi anno IV regnante domno nostro rege. Data sub die, quod fecit mensis iulius dies X