Gundpert schenkt zwei Hörige mit ihren Huben und seinen übrigen Besitz in Egringen an Sanct Gallen.
Datierung: 763 10 11
In Dei nomine Ego Gundpertus cogitans pro peccato meo, ut aput Dominum veniam consequi merear dono adque trado ad monasterium sancti Gallonis confessoris in pago Arbonensi, ubi eius sagrus requiescit corpus, hoc est, quod dono in villa, que dicitur Agringas, casatus tuus cum hobas suas et cum omni peculiare eorum, et similiter dono sala mea cum curtile circumcinctum, cum omnis edificiis, qui ibidem esse videntur, et terram salicam, et ipsam salam colitur et omnia in ipsa villa et in ipsa marca, campis, silvis, viniis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus et omnia quidquid mihi genitor meus moriens in ipsa villa reliquid et quidquid ego ipse mihi adquesivi, omnia hec in hac die presenti ad superius nominato monastirio trado atque transfundo, ut omni tempore ipsas res ad ipsum monastirium firmiter atque perenniter permaneant Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de propinguis meis aut quislibet oposita persona, qui contra hanc traditionem venire aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed damnum incurrat, id est auri uncias duas et argentu ponduos quattuor coactus exsolvat, et qui repetit nihil evindicet sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnexa Actum Stetiheim villa puplici, in qua cartula ista scripta est in anno XII regni Pippini regi Franchorum, sub die V idus octob Signum Cundperto, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Wolfbaldo. sig. Gozperto. sig. Wihcherio. sig. Walthario. sig. Diothardus. sig. Vurumhari. sig. Iringus. Ego Maginratus presbiter rogitus a Gundperto scripsi et subscripsi