Abt Johannes verleiht an Rodsinda den von ihr in Nordstetten geschenkten Besitz gegen Zins.
Datierung: 762 08 18
In Dei nomine Ego iohannis ac si peccator vocatus episcopus sive abbas, dum cognitum est, quod Rodsinda ad ecclesia sancti Gallonis, ubi preciosus corpus eius requiescit, omnes facultates suas per cartam traditionis firmavit nos vero per consenso fratrum nostrorum Rodperto presbitero, Winidulfo presbitero, Pichone monacho, Condramno monacho, Volframno monacho, Pilifrido monacho, Rihcario monacho, pro precariam prestavimus, ut ipsa diebus vite sue annis singulis inde censum solvat de ipsa terra, in loco, qui dicitur Nortstati, hoc est tremessem in qualecumque causa. Et post eius obitum statim ipse monasterius ipsam causam recipiat, et nullus heres eius neque alius quisque hoc amplius in censum non habeat, neque ullus abbas in ipso monastirio hoc non presumat facere, quod si presumpserit hoc alicui in censum dare, illi pagesis cumiatum habeant illas res tollere et restituere ad ipsam casam Dei. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de successoribus meis, qui contra hanc precariam venire presumserit, dum se emendat, ab ecclesia sancti Gallonis se absteneat Actuum in ipso monastirio, anno nono regnante Pippino re Data sub XV. kal. sept. Ego Audoinus presbiter scripsi et subscripsi in ipso monastirio sub Warino comite