Lantbert, der Sohn Landoalds und der Beata, schenkt an Sanct Gallen seine Güter in Illnau, Effretikon, Mesikon, Uznach, Hinwil, Dürnten, Madetswil und Bäretswil.
Datierung: 745 09 10
Ausstellungsort: Grafstall
In Dei nomine Ego Lantbertus filius Landoaldi condam, talis mihi sumpsit consilius pro anime meae salutem, ut res meas ad aliqua loca sanctorum condonare deberem, quod et ita feci Dono adque trado ad monasterium sancti Gallonis, qui est constructus in pago Arbonense, ubi eius sacrus requiescit corpus, et hoc est, quod dono in pago Durgauginse seu in sito Zurihgauvia, in his locis, quorum hic nomina denuntiantur, hoc est in villa, que dicitur Illenauvia, et in Erpfratinchova et in Makisinchova et in Uzinaha et in Hunichinwilare et in Tunriude et in Madalolteswilare et in Perolfeswilari omnia, quicquid pater meus Landoaldus et mater mea Pieta in his locis denominatis supra habuerunt; haec omnia et ex integro manu potestativa ad ipsum superius nominatum monasterium trado adque transfundo ibidem a die presente perpetualiter possedendum Et si ego ipse aut ullus heredum vel postheredum meorum aut quislibet ulla opposita cartulam istam irritam facere conaverit aut eam infrangere voluerit tantum, quantum cartula ista contenit adscriptum, ad ipsum monasterium restituat, sed et sociante fisco multa conponat, id est auri untias tres et argenti ponduos quinque coactus exsolvat et quod reppetit non prevaleat evindicare, et nihilominus presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnixa Actum in Craolfestale in mallo publici sub Carlomanno maiorumdomus; et hii sunt testes, qui in presenti fuerunt et firmaverunt Signum Lantberti, qui hanc cartulam traditionis fieri rogavit. † Herigaer patruus eius. † sig. Amalrihc. † sig. Williberti test. sig. Aottuni test. † Hroadgaer test. † sig. Warinberti test. † sig. Albrich test. Ego itaque Silvester diaconus rogitus ab Lantberto scripsi et subscripsi Notavi diem, hoc est …. IIII id. septembris sub Chancorone comite.