Datierung: 901 12 01
Ausstellungsort: Riekofen
Quidam igitur nobilis nomine Wikker cogitans, quam caduca, quam fragilis sit ista vita, quam longa, quam dulcis quamque beata futura tradidit sancto Petro apostolo et sancto dei martyri Emmerammo proprietatem suam in loco Phetarahc nominato qualem de Manseo concambiauit, et item coniuge sua lrmpurga manum adiungente, quicquid in Hekkingan vel de regia largitate conquisiuit vel de rebus sancti Emmerammi commutavit vel etiam a parentibus iure hereditario possedit, item ad Mospach quicquid ibi Adalo socer eius donatione regali accepit et Irmpurge contradidit, Urolfo presente et manum in rebus sororis apponente, mancipia etiam XXX, quorum nomina sunt Wolfmunt, Sigehart, Adallant, Albrih, Engilpreth, Kysalpreth, Odalhart, Irminhart, Gotapurch, Roza, Erpha, Pernhilt, Arnheit, Ellinger, Sigipreth, Werinheri, Engilpreth, Tagebreht, Rotpreth, Wentinpreht, Adalolt, Kyso, Fridepirch, Liupirch, Kisalpirch et filii eius II, Anamot et parscalcos III, Poppo, Eginpreht cum uxoribus et filiis, mancipiis et omni substantia eorum. Haec igitur omnia cum pertinentiis et adiacentiis cunctis tradiderunt, ut dictum est in manum Totonis episcopi et advocatorum eius Guntperti et Garaharii, ea videlicet ratione quatenus omnia beneficia, quae Wicker eodem die visus est habere, excepto Gepantespach, eis concederetur usque ad obitum amborum potestatiue possidenda et secundum propriam uoluntatem, quicquid eis inde placuisset, disponere post discessum vero amborum et propria et beneficia cum omni substantia et uniuersa adquisitione redigantur in ius et potestatem Radesponensis aecclesiae, ista tamen interposita conditione, id est ut si Irmpurch superuixisset Wickerum et postea sponte nupsisset seu etiam viciata publico crimine conuicta fuisset, mox omnia et propria et beneficia cum tota integritate absque ullius contradicentis obstaculo in ius aecclesiae dimitteret et numquam postea vel minimam partem inde conquereret; si autem temerarius quis eam raperet et invitam vitiaret et illa ad episcopum reclamaret et liberata per eum amplius raptorem non usurparet, nihil de suo perderet, quia tunc apparebit, quod suo consilio rapta non fuit; si vero inter se Wicker et illa filium procreassent, de suis rebus potestatem haberent In hoc tandem manu episcopi supradicti et advocatorum eius Gunthperti et Garaharii illa complacitatio confirmata est. Testes etiam quam plurimi per aures tracti Pernwin, Herrant, Irmfrid, Urolf, Pabo, Erchanpreth, Antirpoto, Salemon, Sigifrit, Helfrich, Witagowo, Alprich, Auo, Ederam, Pald, Immo, Folchrat, Rihker, Eppo, Erchanpreth, Werinheri, Hagano, Paldrich, Asprant, Purchart, Rapoto, Engildeo, Hartnit, Altram, Sigipreht, Isker, Alpker, Engilrich, Hartperth. Actum in villa Lentinchouan anno incarnationis domini DCCCCI kal. decemb. feria III