Datierung: 889 02 23
Ausstellungsort: Wenzenbach
Cognoscat omnis aecclesiae dei beatissimus ordo qualiter quidam nobilis nomine Rodheri de aeterna sibi prospidens remuneratione presentique consulens necessitati tradidit ad sanctum martyrem Emmerammum, quicquid in villa Samutinga nuncupata proprietatis visus est habere in mancipiis, quorum nomina sunt haec: Tiso, Albuuar, Sigifrit et filii eius, in aedificiis et terris cultis et incultis, aqua, silva, uiis et inuiis, exceptis tribus solummodo mancipiis unoque uili nemore aliunde conquisito venerabili episcopo Ambrichone hanc traditionem suscipiente advocato[que] eius Gundberto, ea scilicet ratione ut econtra tres mansos de rebus supradicti sancti cum reditibus acciperet et per singulos annos, donec in hac fragili vita viueret, vestimentum deorsum textum I et cam[isam] cubitos XVI habens in longitudine, camisam quoque et cottum similiter I, de uino carradam I, id ,est situlas XXX, farinae modios X, pracial. II, friskingas IIII, duas berbecinas, duas autem reliquas porcinas, singulas singulis appretiatas tremissis; et ut haec omnia pariter cum illa tradita hereditate suo usui servientia suoque iuri cedentia, dum viveret, firmiter obtineret, complacitavit Et si vel episcoporum quispiam vel etiam eorum familiarium horum quippiam subtrahere aut infringere conetur et perfecerit, ille nominatus Rodheri suae proprietatis liberam haberet potestatem vertere, quo libuerit Sed et testium quoque Norico more per aures tractorum nomina cerni licet in presenti Hadamar Vuago, Vnlaz, Auo, Strupo, Ambricho, Rupo, Durinchart, Eparhart, Ilpunc, Vuetti, Strupo, Rihhad, Herirat, Rodhart, Lantpero. Haec est secunda traditio et hi sunt testes Herrant, Strupo, Rihpold, Karaheri, Eparahchar, Petilo, Adalhun, Unolz, Deotpreht.
Actum est autem anno Arnulfi regis secundo, VII. kalendarum martialium in loco qui vocatur Menzinpah praesentibus autem monachis canonicisque quam plurimis, id est Rodolto sancti martyris Emmerammi coenobitarum preposito, Deotperto custode sacrorum et monacho, Tutone monacho et diacono, Erimperto presbytero et canonicorum preposito, Reginone diacono, Erminolto presbytero, Perideone presbytero, Enolto presbytero, Vuihgozo diacono, Vuolfhelmo diacono, Mahthario subdiacono, Hartperto subdiacono, Deotmunt subdiacono, Vuolfolto diacono, Attone subdiacono, Vuolfrato subdiacono.