Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 94


Datierung: c. 880-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET RIHCOUUONEM.

Fructuosa valde et nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium Hoc quoquequidam nobilis nomine Rihcouuo non praetermisit, sed etiam tradidit ad sanctum Emmerammum proprietatem suam, quam habuit in illa marca ad Menzinpah in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Garaharii. Econtra vero idem advocatus cum licentia episcopi tradidit praedicto Rihcouuoni de rebus sancti Emmerammi ad Talamazinga terrae arabilis iugera VIIII et nemusculum unum. Isti autem sunt testes concambii huius Unlaz, Erchanfrid, Askarih, Deotmar, Helfrih, Sigifrid, Tinto et caeteri.