Datierung: 865
Multum namque utilis et nimium commoda consuetudo iam olim inter homines inoleverat, quod res suas inter se pro aptis finibus Iocorum commutare coeperunt Pro eadem utilitate ambarum partium convenire inter venerabilem episcopum Ambrichonem et quendam virum nobilem Otmarum nomine, ut aliquam rerum suarum inter se commutationem facerent, quod et ita fecerunt Tradidit igitur praedictus Otmar ad sanctum Emmerammum de rebus proprietatis suae aream unam et de terra arabili iugera VIIII in loco nuncupato Ipah Et econtra dedit venerandus praefatus episcopus de rebus sancti Emmerammi in eodem loco Ipah in proprietatem habendam ipsi Otmaro de terra arabili iugera X. Isti sunt testes utriusque traditionis: Ogo, Pirihtilo, Vualah, Terpiton, Jacob, Erchanfrid, Vuillihelm, Vuillipold, Parto, Meiol, Ekkirih, Adalger, Ludo, Uuago, Isanpero, Reginhart, Amalker. Anno domini DCCCLXV.