Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 58


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET POSONEM.

Olim igitur utilis et fructuosa inter homines consuetudo subolescere caepit, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium, quod et moderni siquidem plerumque peragere conantur crebrius ac crebrius commutantes, vestigia imitando antecedentium patrum Id etiamquidam nobilis vir nomine Poso pretermittere noluit, sed propter utilitatem suam tradere studuit ad sanctum dei martyrem Emmerammum quandam partem proprietatis suae, quod et perficiebat, hoc est ad Perga et Hasalpah inter agros cultos et incultos pratorumque terminos iugera CXVIII in manum quoque venerabilis dei cultoris Ambrichonis episcopi et advocati eius Adalhuni. Econtra vero idem venerabilis praesul suusque advocatus de rebus sancti Emmerammi ad Hedinpah et Tecchinpah tradiderunt praefato nobili aequalem partem agrorum atque pratorum. Et ut firmius in futuro permaneat, traxerunt testes, quorum nomina sunt Ogo, Adolf, Sindpreht, Teuit, Grimpreht, Embricho, Engilmar, Otachar, Rihker, Helfrih, Albrih, Gammo, Petilo, Vnlaz, Cotahelm, item Embricho.