RATOLT ÜBERGIBT SEINEN BESITZ AN DER ROTT UNTER VORBEHALT LEBENSLÄNGLICHER NUTZBIESSUNG.
Datierung: 812-817
In Christi nomine et cum suo auxilio sancto Ego nomine proprio Ratolt tradidi omnes facultates meas ad altare sancti Stephani primi martiris cum campis et pratis cum culta terra atque inculta simulque et cum mancipiis et cum omnibus utensilibus eorum iuxta aquam nuncupatam Raota pro remedio animarum genitorum meorum et pro absolutione delictorum meorum coram omnibus presentibus nobilibus et ignobilibus qui tunc ibidem erant et testibus confirmavi et firmatum est De cetero notum sit omnibus deum timentibus et eius precepta servantibus quod in prestationem accipi ipsam terram ab ipso altare sancti Stephani dum vitam meam finiam. Et post meum quoque discessum stet haec traditio firmati ad sanctum Stephanum et veris vinculis conexa et firmior sit ferro et insolubili vinculo ligata Et haec sunt nomina testium Richari testis. Kuntilo testis. Hugo testis. Herirat testes. Heinlfrid testis. Pippi testis. Cundackar testis. Cakanhart. Tozi. Ratolt. Adalhart. Hiltiker. Adalperht.