Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE ROTA

Vita brevis est haec nimium, sed longa futura. Ideoque oportet, ut, quamdiu in ea, que parvo tempore est, vixerimus, festinemus, [ut] ad eam, que non est annua sed continua, perveniamus De hac beata vita dum cuidam laico tractaretur nomine Atoni desiderabat ad ipsam pervenire cum temporalibus bonis eterna premia promereri tradiditque ad sanctum Michahelem archangelum, hoc est videlicet ad monasterium in honore dei sub ipsius archangeli nomine constructum iuxta lacum nomine Maninseo, omnia que Lantperhtus abbas ipsi donavit sive dimisit, post obitum suum ad Rotam, in casis et curtis et reliquis edificiis ac mancipiis, de terra culta et inculta, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, de mobilibus et inmobilibus, nihil extra dimittens, insuper et hobam unam Uuolfoldi servi sui ad eundem locum tradidit et post factam traditionem conplacitavit Engilperhto et germano suo Pazrico, ut post obitum illius eadem, que supradicta ab ipso sunt, ad dies vite sue possiderent ea videlicet ratione, ut, quamdiu ipsi vellent ad sanctum Michahelem deservire et his, qui causas eius providerent, res suprascripta in eorum dicione permanerent. Si quando vero, ut sepe contigit, alicui alibi servire vellent, statim eadem causae ad locum ubi tradite sunt reverterentur et minime in ipsorum potestate remanerent, si autem perpetualiter, hoc est ad dies vite sue, ad sanctum Michahelem, ut supranotatum est, vellent obedire, tunc post obitum illorum casae supratradite ad locum suum reverterentur Facta hac traditione et his rebus ita conplacitatis in presentia totius congregationis beati Michahelis archangeli. Sunt multi testes per aures tracti