Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid ad loca sanctorum condonare voluerit, hoc coram plures testibus faciat oplicare Quapropterego in dei nomine Ostarger cogitans de dei timore vel eterna bona retribucione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, volo tradere hereditatem meam ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, et ita trado omnem substanciam meam, quam habeo ad Puhilespah in manus Lantperhti abbatis, ut post obitum meum teneatis et liberum perfruatur arbitrium, et quicquid ad ipsius locis, quod dicitur Puhilespah, continetur ante omnia et per omnia et in omnibus transfirmabo ad sancto Michahelo archangelo

ad Maninseo, et ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei

nomine regere videtur. Hoc fuit [factum] in XVIII k.. febr., luna II, in loco ad Pirihinuuanc, anni domini DCCCXXVI, indiccione IIIIor. Et sunt testes multi

INCIPIUNT CAPITULEA DE PAGO ROTAHGOVVE

De Rota

De Uuolfaha

De Scefauua

De Perge

De Ezzinpah

De Mulipah

De Chirihpah

De Haropaha)

De Pohea)

De Intinstegon