Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

DE PUHILESPAH

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid [ad loca sanctorum] condonare voluerit, hoc coram plures testibus faciat obplicare Quapropterego Mahtuni in dei nomine cogitans de dei timore vel eterna bona retribucione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, volo tradere partem hereditatis maeae et ita trado ad sancto Michahelo archangelo, qui dicitur Lunalaco, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine feliciter regere videtur. Iterum transfirmabo, sicut iam factum est in VII id. decembr in eclesia sancti Michahelis archangeli, hoc est in pago

Atargauue in loco, qui dicitur Puhilespah, id sunt iurnales XL, et silvis, et alia utensibilia ibidem noscuntur Et ita trado, ut ab hodierno die hoc habeatis, teneatis, liberum perfruatur arbitrio, a iure nostro in vestrum dominacionem dispono, ut firmiter in omnibus teneatis Hoc fuit factum ad Scugindorf in ipsa eclesia, in VII k. ian., luna XX anni domini DCCCXXIIII, indiccione I. Sunt multi testes