Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE ADALHOHESDORF

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie [aliquid ad loca sanctorum] condonare voluerit, hoc coram plures testibus faciat oblicare Quapropterego in dei nomine Milo et filius meus Kerpald tradere volumus partem hereditatis nostre et ita tradimus ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur. Nunc tradimus partem hereditatis nostre in pago Atargauue in loco, qui dicitur Adalhohesdorf, hoc est casas cum curtiferis, scoria cum terris arabilis, id sunt iurnales L et de pratis iurnales XXX, carradas, silvis communis, perviis, aquis aquarumve decursibus, pascuis, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, omnia [et] per omnia, quicquid in illo loco nostra fuit possessio vel dominacio in illo loco, sicut superius nominavimus ab hodierno die ego Milo et filius meus Kerpald transfundimus ad sancto Michahelo archangelo, qui dicitur ad Maninseo, ut exinde habeatis, teneatis atque possideatis, liberam in omnibus perfruatur [arbitrium], quicquid facere volueritis, faciatis, ut nullus exinde habeat licenciam hoc mutare vel frangere, sed stabilis in evum permaneat et inconvulsum mihique manibus meis et aliis nobilis hominibus manibus roborata per signacula signata. Hoc fuit factum in loco ad Maninseo in eclesia sancti Michahelis archangeli coram omni congregacione sancti Michahelis, in kl. iun., luna VIII anni domini DCCCXXII, indiccione XII. Sunt testes multi