Datierung: 854 05 05
Quicquid ad loca sanctorum a fidelibus datur, sciant se aeterna retributione esse remunerandos Quapropterin dei nomine ego Engilperhtus diaconus trado atque transfundo ad sanctum Michahelem archangelum quicquid habeo in loco, qui dicitur Groninpah et in pago, qui dicitur Ufgauui, cum terris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumbe decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, nihil extra dimittens. Similiter et ad Filusa in pago, qui dicitur Quinzingauui, eodem modo, quod Odalscalh illi supradicto Engilperhto tradidit, eadem firmitatem tradidit ad supradictum dei Michahelem archangelum cum terris, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, quicquid ibidem habere visus sum Tertiumque traditionem, quam mihi Isanhart fecit in pago, qui dicitur Rotahkeuui trado atque transfundo ad predictum sanctum dei Michahelem archangelum cum terris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus vel inmobilibus, cultis vel incultis, quicquid mihi per traditionem fecit firmiter atque stabiliter confirmavi Testes multi Anni domini DCCCLIIII, III non. mai