Datierung: 827 04 14
Ausstellungsort: Mondsee
Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure propriae alicui aliquid tradere voluerit, hoc coram plures testibus per scripturarum seriem firmiter faciat obblicare, ut in evum et inconvulsum valeat perdurare Ideoqueego in dei nomine Liutprant cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, volo renovare traditionem meam, quam feci et ita facio. Nunc trado ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo, ubi praeest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur, omnem substantiam meam quod genitor meus mihi remittat et quod dividerem cum fratre meo, [in loco qui dicitur Tan], hoc totum trado ad sancto Michahelo archangelo, ut post obitum meum teneatis, liberum perfruatur arbitrio, in ea vero racione ab hac die habeatis, teneatis atque possideatis, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus abeatis potestatem faciendi. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aud ullus quislibet de heredibus ac proheredibus meis seu ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem refragare conaverit aud eam mutare vel frangere voluerit et sua repeticio nullum abeat effectum, sed presens traditio ista, meis et me rogantibus bonorum hominum manibus roborata, quorum nomina vel signacula supter tenentur inserta, diuturnum tempus maneat inconvulsa Actum in loco ad monasterio Maninseo infra aeclesia. Testes multi Hoc fuit factum in XVIII k. mai., luna XIII anni domini DCCCXXVII, indictione V.