Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MATINGON

Dominus inquid in evvangelio: date et dabitur vobis, et: ecce nova facta sunt omnia Quapropterego Gozperht in dei nomine cogitans de dei timore vel eterna bona retribucione volo tradere et ita trado ad sancto Michahelo archangelo, quod dicitur Lunalaco, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur, et ita trado, ut perpetualiter in omnibus habeatis hoc est in pago Tonahgauue in loco, qui dicitur ad Matingas, omnia et ex omnibus tam de alode seu et de comparato, vel quicquid ad me ibidem adtrahere valeam, in omnibus post obitum meum in vestrum dominium remittam Hoc fuit factum in die sancti Ualentini, hoc est in VIX k. mar anni domini DCCCXXIIII, indiccione II.