Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE STRAZUUALAHON

Omne enim, quod in hac vita a fidelibus propter nomen domini datur, merces inde futura speratur Idcirco in dei nomine Hephilo tradidit propriaetatem suam ad sanctum Michahelem ad monasterium Maninseo, quam habebat ad Strazuualahon, de terra culta vel inculta, nihil extra dimittens, cum mancipiis istis, quorum nomina sunt Zamhilt cum aliis mancipiis XVI Testes multi Facta est haec traditio ad Maninseo, anno dominicae incarnationis DCCCXXXoVIIo , Hludouuici regis VIIIIo, indictione XV, III non. mar., feria II. Dignus nomine scripsit