Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1098 (Reg. 533)


Datierung: 770 08 01

Donatio Athe et Abe.

In Christi nomine sub die kalendas augsutas, anno IIo regni domni nostri Karoli regis, ego Atha et filia mea Abba, pro remedio anime nostre, donamus ad sanctum dei Nazarium martirem qui requiescit in corpore in monasterio quod apellatur Lauressam super fluvium Wiscoz, vel ad illos servos dei qui ibidem deservire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et prompta voluntate confirmamus, hoc est in pago wormatiense, in Spizish. marca, id est mansum unum, et V iurnales de terra aratoria, et I vineam, a die presente ad integrum donamus tradimus atque transfundimus, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, et presens donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum est in monasterio Lauressam, sub die et tempore quo supra. Signum Athae, et Abae quae hanc donationem fieri rogaverunt.