Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 569 (Reg. 1308)


Datierung: 775 10 09 – 776 10 08

Donatio Amalonis in eadem villa. Karolo imperatore. Gundelando abbate.

Eodem anno ego Amalo et Meginsuint pro remedio animae Albani donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corporaliter in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem deserviunt donatumque esse volumus I iurnalem de terra araturia, in Manninheim, ad integrum a die presenti de iure nostro, in ius et dominium sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Amalonis et Meginsuindis qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Suarzlahi.