Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 552 (Reg. 218)


Datierung: 767 09 13
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Donatio Berthrudis in eadem villa. Pippino rege. Gundelando abbate.

Oportunum est unicuique dum in hoc corpore mortali vivit, de futura vita in qua inmortaliter perpetueque vivere sperat, dum licet cogitare studeat, ut se non sentiat ex aliquo aeterna supplicia sustinere, ammonente nos divina scriptura ac dicente, Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et iterum, Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Haec intuens ego Berthtrudis filia quondam Williheri, pro aeterna beatitudine, sive indulgentia peccatorum meorum, dono ad pretiosum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, ut permaneat. Hoc est in pago lobodonensi in loco nuncupato Mannenheim, quidquid habere visa sum, tam mansis, quam terris, seu proterariis, domibus, aedificiis, acolabus, mancipiis, Vodolsuinda, et Liubsuinda filia eius, cum peculiari illorum, casis, casalibus, campis, pratis, pascuis, silvis, adiunctis, adiacentiis, aquis, aquarumue decursibus, mobilibus et inmobilibus. Similiter et in Vitenheim, super fluvio Neckere, quantumcumque habere videor, et per legem habere debeo, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, et terris araturiis, cultis, et incultis, adiacentiis, omnia et ex omnibus. Similiter in Wibilinga, quantum in ipsa marcha habere videor, piscaturiis, mansis, casis, campis, pratis, peruiis, terris cultis, et incultis, aquis, aquarumue decursibus, et quidquid mihi de alode parentum meorum legibus obvenisse videtur, totum et ad integrum a die presenti de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii, vel ad agentes ipsius, dono, trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., publice, idus sept. Anno XV regni domni nostri Pippini regis gloriosi. S. Berthrudis quae hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Sigewini, Dietberti, Geroldi, Dietmari, Ruotfolchi, Graonis, Gozberti. Samuel scripsit.