Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 551 (Reg. 26)
Datierung: 766 03 14
Ausstellungsort: Mannheim, publice
Eodem anno regnante domno nostro Pippino gloriosissimo rege, nos pariter donatrices, Drutlindis et Rimihildis donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco qui vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, pro animabus Aldonis et Merlindis II iurnales de araturia terra, in Mannenheim a die presenti ad integrum tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in Mannenheim publice, II idus martii. Signum Trutlindis, et Rimihildis, quae hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Heimerici comitis, Birichonis, Trutberti, Geraldi, Balduini. Wiglarius scripsit.