Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 550 (Reg. 80)
Datierung: 766 08 01
Ausstellungsort: Lorsch, publice
In Christi nomine primo die mensis augusti anno eodem ego Drutlindis femina pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio seu pro aeterna retributione per hanc donationis kartulam sive testamentum, dono ad sacratissimum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis abba Gundelandus preesse videtur, quidquid in Mannenheim in presenti tempore habere videor, tam de materno quam de paterno, vel de qualicumque attracto, ad me noscitur pervenisse, mansis, campis, vineis, pratis, pascuis, cultis, et incultis, omnia et ex omnibus trado perpetualiter ad possidendum, et reliqua omnia ut supra, usque: stipulatione subnixa. Actum Laur. publice die et tempore quo supra. S. Drutlindis quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Balduini, Lamberti, Adalmundi, Ruothardi, Bernoini, Wolfhardi. Wiglarius scripsit.