Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 548 (Reg. 23)


Datierung: 766 03 14
Ausstellungsort: Weinheim, publice.

Donatio Drutberti. Pippino rege. Gundel. abbate.

Anno XIIII regni domni nostri Pippini regis ego Trutbertus pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu et pro eterna retributione, per hanc kartulam donationis, sive testamentum, dono a die presenti ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Uuisscoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est mansum meum, et terrae araturiae iurnales III, et petiolam prati, unde secari possunt II carradae feni, et idem mansus situs est in Mannenheim, de cuius uno latere tenet Folcholdus, de alio ipsius fratres, de Ia fronte ipse donator, de alia fronte adiungitur dominicum beneficium, ad integrum a die presente de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis seu quaelibet ulla opposita persona quae contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, vel qui eam infringere aut inmutare voluerit, inprimis iram dei omnipotentis, et sancti Nazarii incurrat, insuper inferat una cum sacratissimo fisco auri libram I, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista firma, et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Finnenheim publice, II idus martii. S. Drutberti qui hanc donationem fieri rogavit. S. Birikonis, Balduini, Geraldi, Agmerici. Wiglarius scripsit.