Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 547 (Reg. 2913)


Datierung: 805(-806) 03 20
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hildimanni in Vitenheim. Karolo rege. Adalungo abbate.

Ego in dei nomine Hildeman dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, dimidium mansum in Vitenheim, a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio quod dicitur Laur., XIII kl. aprilis, anno XXXIIII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris. S. Hildimanni qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Guntbaldi, Einoldi, Heilrammi, Engilboldi, Nantheri, Walradi, Warmanni. Reginbertus scripsit.