Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 516 (Reg. 93)


Datierung: 766 11 18
Ausstellungsort: L., loco publico

Donatio Frauhildis in Uitenheim. Pippino rege. Gundelando abbate.

Anno XV regni domni nostri Pippini regis, ego in dei nomine Frauhildis pro dei intuitu vel pro animae meae remedio seu pro aeterna retributione ut veniam de peccatis meis apud deum adipisci merear per hanc kartulam donationis sive testamentum, dono a die presente ad sacratissimum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Wisscoz sito, seu ad illam sanctam congregationem monachorum, qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in pago lobodunensi, in Vitenheim tertiam partem de uno molino, et duos servos Walacmarum, et Reginbaldum, ad integrum de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, dono trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure tenendi, habendi, donandi, atque possidendi, commutandi, vel quidquid exinde facere pro utilitate eiusdem monasterii volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus seu quislibet ex oppositis personis, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam infringere vel inmutare voluerit, quia nulli maledicere volo, caueat unusquisque ne pro tam nefario ausu iram dei omnipotentis et sancti Nazarii incurrat, et insuper inferat, una cum cogente fisco auri libram I, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat. Actum in loco publico qui vocatur Laur. stipulatione subnixa, IIIIo decimo kl. decemb. S. Frauhildis quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. Wiglarius scripsit.