Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 513 (Reg. 3189)


Datierung: 825 (824?) 03 13
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Engilhardi. Ludowico imperatore. Adalungo abbate.

Anno XI regni domni nostri Luodowici gloriosi imperatoris, nos in dei nomine Engilhart, et Burchart donamus pariter pro remedio animae Berthdadi quod ipse nobis tradidit, proprietatis suae manu potestativa ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus I mansum in Walahastat, et VIII iurnales de prato ad quinque carradas faeni, et in Cilolfesheim iurnales duos, et in Dossenheim vineam I, a die presente donamus, tradimus, atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., III idus martii. S. Engilhardi et Burchardi, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Engilberti, et Wicberti, Beinungi, Berolfi, Meginhardi. Ego Altuuinus scripsi.