Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 487 (Reg. 282)


Datierung: 768 05 05
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Richlindis deo sacratae. Pippino rege. Gundelando abbate.

In Christi nomine sub die III n. maii. Anno XVI domni Pippini regis ego Richlindis deo sacrata pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, hoc est in Walahastat superiore, et inferiori, inter ambas marcas, tam mansis, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et quidquid in iam dictis locis habere visa sum, exceptis iurnalibus X, cetera omnia quae meae propriaetatis esse videntur a die presente trado atque transfundo et IIIIor mancipia, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiant in augmentis. Si quis vero quod futurum esse minime spero, hanc donationem infringere vel inmutare voluerit, ille inferat ad ipsum locum sanctum duplam pecuniam quam ipsa res valuerit, sociante fisco, auri solidos VI, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat. S. Richlindis deo sacratae quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Actum in monasterio Laur. stipulatione subnixa die et tempore quo supra. S. Geroldi, Ruotberti, Heidrici, Liutdoldi, Beinhardi. Ego Samuel scripsi.