Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 486 (Reg. 221)
Datierung: 767 10 24
Ausstellungsort: Lorsch, publice
Si aliquid de rebus nostris propriis locis sanctorum vel in sustentationem pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine proficere confidimus, ideoque ego in dei nomine Richlindis pro inmensis peccatis meis ut in me non inveniat ultrix flamma quod devoret, sed dei pietas quod coronet, per hanc cartulam donationis dono ad sanctum Christi mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, hoc est quod dono donatumque in perpetuum esse volo omnem rem proprietatis meae, quam ad presens in pago lobodonensi in Walahastat visa sum habere, tam mansis, campis, pratis, pascuis, silvis, domibus, aedificiis, mancipiis, aquis, aquarumue decursibus, cum adiacentiis suis, omnia, et ex omnibus, quae sic terminatur, de Io latere tenet Ruotbertus, de alio germanus meus Waningus, a die presente de iure meo in ius et dominium sancti N. in dei nomine trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice, VIIII kl. nov. Anno XV Pippini regis. S. Richlindis quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Samuel scripsi.