Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 469 (Reg. 1943)
Datierung: 785 10 02
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die VI n. octob. Anno XVII regni domni nostri Karoli imperatoris. Nos in dei nomine Ruothoh, et coniux mea Thusunt donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Laur., ubi venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, rem meam in Uluinisheim, hobam I, et quidquid ad ipsam hobam aspicere videtur, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, aquis, aquarumque decursibus, a die presente trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, inferat partibus sancti N. auri uncias III, argenti pondera IIII, et nec sic quod repetit evendicare valeat, sed omni tempore donatio ista firma et stabilis permaneat. Actum in monasterio Laur. S. Hucberti, Druhmari, Erkanberti, Fartman, Eberuuini, Ruothohi, Guntboldi, Wolfberti. S. Ruothohi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Rudolfus scripsi.