Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 454 (Reg. 1274)


Datierung: 776 05 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Leidradi, in eadem villa. Karolo I rege. Gund. abbate.

In Christi nomine ego Leidrad dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Uluinisheim II hobas, et XLVI iurnales in terra araturia, et prata, et in Dossenheim vineam I a die presente trado atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum sanctum locum omni proficiat tempore in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V kl. iunii. Anno VIII regni domni nostri Karoli regis. S. Leidradi qui hanc donationem fecit. S. Erpholdi Ruotheri, Lamberti, Alboldi, Agisheri, Vodilberti, Racheri. Ego Grimarius scripsi.