Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 437 (Reg. 3156)


Datierung: 819 01 28 – 820 01 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Alboldi in Suabeheim. Karolo I imperatore. Adalungo abbate.

Nos in dei nomine Albold et coniux mea Amalsuint donamus pro remedio animarum nostrarum ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corporaliter in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Suabeheim I hobam, in qua Erlebaldus manere videtur, cum aedificio in ipso manso posito, et I vineam, et in Dossenheim aliam vineam, et I mansum, cum hoba, et quidquid ad ipsam hobam pertinere videtur, a die presente transfundimus stipulatione subnixa. Proinde donamus haec mancipia, Reginsuindam, Theothalmum, Irminsuindam, Burgolfum. Actum in monasterio Laur. Anno VI regni domni nostri Luodowici imperatoris. S. Alboldi, et Amalsuindae coniugis eius, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Altuuinus scripsit.