Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 436 (Reg. 2384)


Datierung: 792 06 24
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Geilradae et Waltdradae in Suabeheim. Karolo imperatore. Richbodone abbate.

Eodem anno ego quoque Geilrat et filia mea Waltrad pro remedio animae nostrae seu pro aeterna retributione donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio Laur., donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est rem nostram in Suaboheim I mansum, et I hobam, ad ipsum mansum pertinentem, et in Niuuenheim I vineam, et mancipia, Altbertum, Adalhildam, Willifridum, Gozmundum, Bobbonem, Helihildam, Otgerum, Ruotlindam, a die presente, et cetera omnia usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII kl. iulii. S. Geilradae, et filiae eius Waltdradae quae hanc donationem fec. S. Egisheri, Sigewini, Burgolfi, Engilberti, Truthbaldi, Mieroldi, Albaldi, Hucberti, Ruothardi, Ruotberti, Dietberti, Sigiberti, Roholfi, Altmanni, Ruothardi, Radolfi, Friderici, Alpheri, Lioboldi. Ego Reginbertus scripsi, et subscripsi.