Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 429 (Reg. 1)


Datierung: 755/6 07 17
Ausstellungsort: Butthesheim iuxta Lobetdenburc

Donatio Marcharii in eadem villa. Anno IIII Pippini regis. Sancto Rutgango provisore.

Si aliquid de rebus nostris, locis sanctorum vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribui a deo confidimus. Idcirco ego Marcharius ob amorem domini nostri Jesu Christi, et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictorum meorum consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volo, ad basilicam sancti Petri quae constructa est in villa Hepphenheim, portionem meam id est areolam meam, in villa Winenheim, cum ipsa hoba quam Uuolfinus tenet, et ad ipsam hobam de terra iurnales XL, et pratum de quo secari possunt VII carradae feni, cum silvis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus, totum, et ad integrum ea ratione ut ab hac die habendi, tenendi, vel quidquid exinde elegerint faciendi agentes eius pro utilitate aecclesiae, et in eorum debeant dominationem revocare perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod fieri non credo, si ego ipse quod absit, vel aliquis de heredibus meis, contra hanc donationem venire temptaverit, non solum ei non liceat sed inferat partibus ipsius basilicae cum cogente fisco auri libras X, argenti pondera quinquaginta V coactus exsolvat, et quod repetit evendicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum in villa Butthesheim, iuxta Lobetdenburc XVI kl. augusti. S. Marcharii qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Raffoldi, Gunzonis, Hariradi, Drutperti, Reginperti. Ego Hiebo pbr. scripsi.