Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 413 (Reg. 2739)
Datierung: 801 06 14
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Bernhardus pro remedio animae meae seu pro aeterna retributione ut veniam de inmensis peccatis meis adipisci merear, idcirco dono donatumque in perpetuum esse volo, ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Richbodo abba preesse videtur, hoc est rem meam in Dossenheim in loco qui dicitur Bernhartdeshusun, illam vineam, et terram araturiam, excepto illo manso et illa casa quam antea ad sanctum Medardum tradidi, alia omnia campis, vineis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, a die presente trado atque transfundo de iure meo in ius et dominationem sancti N. perpetualiter possidenda, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham XVIII kl. iulii, tempore quo supra. S. Bernhardi, qui hanc donationem fecit. S. Erkenberti, Eberuuini, Engelwani, Willonis, Bicconis, Leidradi, Heilradi, Wolfberti pbrorum., Waltheri, Theotmari, Hiltuuini, Wenilonis, clericorum. Ego Reginbertus scripsi.