Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 412 (Reg. 2493)


Datierung: 794 12 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Druthbaldi et coniugis eius Theocraatae, in Dossenheim. Anno XXVII regni domni nostri Karoli regis. Richbodone abbate.

In Christi nomine ego Trutbaldus et coniux mea Theotcrat donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Richbodone abbate deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est in pago lobodonensi in Dossenheim basilicam, et quidquid ad ipsam hobam attingit, et XX iurnales de terra araturia, cum pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, cum adiacentiis suis, et mancipia II Otgerum et aliud, ad integrum a die presente de iure nostro in ius et dominationem sancti Nazarii, tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum in augmentum proficiendo haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI kl. ian. S. Drutbaldi et coniugis eius Theotcratae qui hanc cartam donationis fieri et firmari rogaverunt. Signum Liutoldi, Ruothardi, Sigehelmi, Analonis, Wigberti, Wolfhardi, Amalonis, Adalmundi, Weldrici, Hadamari, Alphaldi. Ego Sigerichus rogatus scripsi.