Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 382 (Reg. 3552)


Datierung: 900 11 10
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hildradae in eadem villa. Anno Io domni nostri Ludewici regis iunioris. Adelberone abbate.

Ego Hiltdrat m dei omnipotentis nomine dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. Ubi venerabilis Adelbero abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est omnes res proprietatis meae in pago lobodoninse in Hantscuhesheimero marca, et quidquid habeo in Rorbachi marca, et in Buodesheimero marcha, cum domibus ceterisque aedificiis, terris, pratis, pascuis, silvis, campis, aquis, aquarumve decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus, et inmobilibus rebus, vel quidquid denominari potest vel dici, aut non potest, et mancipia his nominibus Beddo, et Badahildis, et filia eorum Wolchandrut, et Ratmunt. Haec omnia a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII idus nov. Anno ab incarnatione domini DCCCC. S. Adalberonis piissimi presulis atque abbatis, qui hanc kartam donationis scribere iussit. S. Hiltdradae quae hanc donationem fecit, S. Sigolfi prepositi, Duodonis, Husi, Heimonis, Babonis, Duodonis, Wenilonis, Otberti, Husi, Erkanberti. Ego Sviger scripsi.