Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 375 (Reg. 3208)
Datierung: 826 07 04
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Theoda pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lubod., mansum I et quidquid ad ipsum pertinet, et mancipia II Erlebaldus, et Pertsuint, et quodcumque habeo proprietatis in ipsa villa sive in eodem pago, omnia, et ex omnibus a die presenti trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ut omni tempore proficiat eidem loco in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII n. iulii. S. Theodae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Sigeberti, Heimirici, Trutberti, Ruduuini, Mazonis, Roholfi, Adalbaldi, Walacmari, Engilbaldi, Reginberti, Salamanni, Gundecari, Bettonis, Eberhelmi, Ratolfi. Gerhohi. Ego Altuuinus scripsi.