Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 356 (Reg. 2354)


Datierung: 792 01 16
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Albolfi et Walmari in Hantscuhesheim.

Anno XXoIIIIo regni domni nostri Karoli, gloriosi imperatoris, die XVII kl. februarii, donamus ego Albolf, et Walmar quod nobis tradidit Druthmar, manu potestativa pro anima eius et Hucberti patris sui, et Theodanae matris suae ac Humberti fratris eorum ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est in pago lobodon. quidquid Hucbertus in tribus marchis habere visus fuit in Hantscuhesheim videlicet et Dossenheim, et in Suaboheim, et uxor eius Theoda, et filius illorum Druthmar, tam mansis, campis, pratis, pascuis, vineis, aedificiis, pomiferis, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, mobilia, et inmobilia, et mancipia his nominibus Albuin, Gunzila, Amalrich, Hirilolf, Hatto, Guntfrit, Wolfbreth, Thankolf, Sindolf, Liuda, Blidolf, Uoda, Inga. Haec omnia transfundimus de iure nostro in ius et dominationem sancti N. ita ut ab hac die et deinceps quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus vel proheredibus nostris, qui contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit aut eam infringere vel inmutare voluerit, tunc inferat una cum cogente fisco partibus ipsius sancti N. auri uncias III, argenti pondera IIIIor, et nec sic quod repetit, evendicare valeat, sed omni tempore haec presens donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Albolfi, et Walmari qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Bubonis, Weniberti, Heilradi, Erkanfridi. Ego Reginbertus scripsi.