Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 353 (Reg. 2273)


Datierung: 790 12 30
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Erkanbaldi et Wieldrudis. Anno quo supra, III kl. ianuarii.

Ego quoque Erkanbaldus et coniux mea Wieldrudis donamus ad sanctum dei N. mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, in pago lobodon. in Hantscuhesheim II iurnales de terra, et I petiolam de prato, unde colligi potest I carrada faeni, a die presente trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Erkanbaldi, et Wieldrudis qui hanc donationem fecerunt. S. Altuuini, Reginbardi, Wichardi. Witheri, Adelhelmi, Radolfi. Ego Rudolfus scripsi.