Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 328 (Reg. 1371)


Datierung: 778 03 05

Donatio Salemnios in Hantscuhesheim, III n. marcii. Anno X regni domni nostri Karoli magni. Gund. abbate.

In Christi nomine ego Salemon dono dei mri. Nazario qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est vineam Iam quam mihi tradidit Erkanfridus manu potestativa in Lobod. in Hantscuhesheim, ut traderem eam pro anima sua iam dicto, et semper dicendo mri. beato Nazario. Hanc eandem vineam trado atque transfundo de iure meo in ius et dominium sancti N. in die nomine perpetualiter possidendam, ita ut deinceps, ad ipsum sanctum locum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Salemonis qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Erkanfridi. Ego Grimmarius scripsi, hanc donationem.