Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 320 (Reg. 1053)


Datierung: 774 07 05
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Regindrudis in eadem villa. Anno VIo regni domni nostri Karoli I regis. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Regindrudis manu potestativa dono pro anima mea, et mariti mei Amanoldi ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem servire die noctuque videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, rem meam in pago lobod., hoc est quidquid habere visa fui in Hantscuhesheim, de terra araturia, sive in curtili. Similiter dono et illam vineam iuxta aecclesiam quae constructa est in honorem sancti Nazarii, et in ipsa marcha dono pro anima filiae meae Theudae iurnalem I et unam petiam de curtili et die presente trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die potestatem habeatis exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse non credo, et reliqua ut supra, usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., III n. iulii. S. Regindrudis quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Liuthelmi, et reliquorum in priori donatione scriptorum.