Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 289 (Reg. 171)


Datierung: 767 06 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ruodingi, Aginoldi, et Bacchildis in Hantscuhesheim. Anno XVo regni domni nostri Pippini regis. Gundelando abbate.

In nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Ille bene possedit res in hoc seculo, qui sibi de caducis comparat aeterna premia. Idcirco nos Chroding, et Aginolt, et Bacchilt, pro dei intuitu, vel pro animae nostrae remedio, seu et pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem servire deo videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est vineam nostram in pago lobodoninse in Hantscuhesheim, ad integrum a die presente de iure nostro in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps, habeatis iure, habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere decreueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi aut ullus de nostris heredibus, vel proheredibus, seu quaelibet opposita ulla persona, quae contra hanc donationem a nobis factam, venire temptaverit, aut eam infringere, vel inmutare voluerit, inferat una cum cogente fisco auri solidum I, argenti dimidiam libram, multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI idus iunii. S. Ruodingi, Aginoldi, et Bacchildis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Snaringi, Heio, Hadorich, Hildibalt, Ruotbertus, Bernhart, Machelm. Ego Samuel rogatus scripsi.