Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 287 (Reg. 223a)


Datierung: 766 11 – 767 11
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Item eodem anno quo supra. Donatio Gautseri. In eadem villa.

In nomine domini nostri Jesu Christi ego Gautseri pro remedio animae meae, seu et pro aeterna retributione dono ad sanctum Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Laur., super fluvium Wisscoz sito. Hoc est vineam meam in Hantscuhesheim, quae tenet duos scamellos. Ipsam vineam a die presente trado atque transfundo de iure meo in ius et dominationem sancti N. perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod omnino futurum esse non credo, et reliqua, usque: cogente fisco auri uncias V, argenti pondera IIo multa sustineat, et: Actum in monasterio Laur. publice, die et tempore quo supra. S. Gautseri qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Samuel rogatus scripsi.