Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 282 (Reg. 75)


Datierung: 766 07 23

Donatio Wacchonis, et Radogisi, in eadem villa. Anno XIIIIo Pippini regis. Gundelando abbate.

Nos Waccho et Radogis, nec non et Guntso pro dei intuitu vel pro animae nostrae remedio seu et pro aeterna retributione ut veniam delictorum nostrorum possimus consequi, per hanc kartulam donationis, sive testamentum donamus a die presente ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco qui appellatur Lauresham super fluvium Wisscoz sito, hoc est rem nostram in pago lobodoninse in Hantscuhesheim vineam nostram quae tenet dimidium iurnalem de terra, de cuius uno latere tenet Uuigram, de alio Angilrada, a die presente de iure nostro in ius et dominationem sancti Nazarii, tradimus, atque transfundimus perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credo, et cetera omnia ut supra. Actum in monasterio Laur., X kl. augusti. S. Wacchonis qui hanc donationem fecit. S. Bernoin, Graoine, Baldoin, Leuthardi.