Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 281 (Reg. 5)


Datierung: 765 07 22
Ausstellungsort: Lobodone castro

Donatio Siguuin in Hantscuhesheim. Anno XIIIo regni domni Pippini regis. Rutgango archiepiscopo et abbate.

Ego in dei nomine Sigewinus et pro animae meae remedio seu et pro aeterna retributione per hanc cartam testamenti dono ad aecclesiam peculiaris patroni mei sancti Nazarii mris. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., sito super fluvio Wisscoz, ubi domnus pater meus vir apostolicus Ruotgangus abbas esse videtur, id est vineam meam in pago lobodoninse in villa Hantscuhesheim, super fluvium. Neckar, in ea conditione ut ab hac die ipsius monasterii monachi, habeant, teneant, atque possideant, vel quidquid exinde facere voluerint liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse quod absit, aut ullus de heredibus raeis, vel proheredibus, vel quislibet opposita, vel extranea persona, qui contra hanc donationem venire conatus fuerit, aut inrumpere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat, insuper etiam inferat ipsius monasterii sacratissimis fratribus auri libram I, argenti pondera II, et hoc quod repetit evendicare non valeat, sed haec presens donatio firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Lobodone castro coram testibus XI kl. augusti. Sig. Sigewini qui hoc testamentum fieri et firmari rogavit. S. Warini comitis, Waldolfi, Ascricho, Agrimo, Ruothtau, Waningo, Nandingo, Hariberto, Harirado. Donadeus scripsit.